Found 2554 Results for: Israel et generationes Beniamin
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque (Liber Genesis 45, 22)
Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, (Liber Genesis 46, 1)
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)
Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)
Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis. (Liber Genesis 47, 27)
Et ille: “Iura ergo, inquit, mihi!”. Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)
Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)