Found 134 Results for: Iudas
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit: (Liber I Maccabaeorum 7, 40)
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
“Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo; (Liber I Maccabaeorum 9, 5)
Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)
Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 18)
“Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; (Liber I Maccabaeorum 9, 29)
Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)