Found 36 Results for: Licet
Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
Pharisaei autem dicebant ei: “Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 26)
Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
Dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere uxorem fratris tui”. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
Qui venientes dicunt ei: “Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?”. (Evangelium secundum Marcum 12, 14)
Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “Quid facitis, quod non licet in sabbatis?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 2)