Found 51 Results for: Mandavit
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; (Liber Psalmorum 78, 23)
Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, (Liber Psalmorum 105, 8)
PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius. (Liber Psalmorum 111, 9)
sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum. (Liber Psalmorum 133, 3)
Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; (Liber Psalmorum 148, 5)
Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem. (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)
Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, (Liber I Maccabaeorum 3, 34)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)