Found 101 Results for: Manuum

  • Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • Ierusalem, civitas sancta, flagellabit te in operibus manuum tuarum. (Liber Thobis 13, 9)

  • Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)

  • Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)

  • Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? (Liber Iob 10, 3)

  • Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. (Liber Iob 14, 15)

  • Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum”. (Liber Iob 22, 30)

  • quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. (Liber Iob 30, 2)

  • qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)

  • et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: (Liber Psalmorum 8, 7)

  • Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. (Liber Psalmorum 9, 17)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina