Found 162 Results for: Mecum
Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum. (Liber Iob 9, 35)
Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. (Liber Iob 13, 19)
Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus. (Liber Iob 19, 4)
Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! (Liber Iob 23, 6)
Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. (Liber Iob 28, 14)
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, (Liber Iob 29, 5)
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 23, 4)
GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum. (Liber Psalmorum 34, 4)
Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. (Liber Psalmorum 38, 11)
Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me. (Liber Psalmorum 86, 17)
Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 94, 16)
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. (Liber Psalmorum 101, 6)