Found 1222 Results for: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom

  • Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)

  • Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “Quid bibemus?”. (Liber Exodus 15, 24)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, (Liber Exodus 16, 2)

  • dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. (Liber Exodus 16, 4)

  • Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; (Liber Exodus 16, 6)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • Et sabbatizavit populus die septimo. (Liber Exodus 16, 30)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina