Found 335 Results for: Moyses

  • Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)

  • Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)

  • Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius, (Liber Numeri 7, 1)

  • Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. (Liber Numeri 7, 6)

  • Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7, 89)

  • Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 20)

  • Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha. (Liber Numeri 9, 4)

  • Quibus respondit Moyses: “State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis”. (Liber Numeri 9, 8)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua”. (Liber Numeri 10, 35)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina