Found 173 Results for: Noli

  • Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est”. (Liber Numeri 22, 12)

  • Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas”. (Liber Deuteronomii 31, 8)

  • Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. (Liber Iosue 1, 9)

  • et reversi dixerunt ei: “Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos”. (Liber Iosue 7, 3)

  • Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. (Liber Ruth 1, 16)

  • Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem. (Liber Ruth 3, 11)

  • Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)

  • Dixitque ei rex: “Noli timere. Quid vidisti?”. Et ait mulier ad Saul: “Hominem divinum vidi ascendentem de terra”. (Liber I Samuelis 28, 13)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Quae respondit ei: “Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina