Found 39 Results for: Nondum
Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 57)
nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, (Epistula ad Romanos 9, 11)
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum; (Epistula ad Hebraeos 9, 8)
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 17)
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)