Found 203 Results for: Oculos
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua. (Liber Psalmorum 26, 3)
Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. (Liber Psalmorum 32, 8)
Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius. (Liber Psalmorum 36, 2)
Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte. (Liber Psalmorum 90, 4)
Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi. (Liber Psalmorum 101, 3)
Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. (Liber Psalmorum 115, 5)
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 116, 8)
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 119, 18)
Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 37)
Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi? (Liber Psalmorum 121, 1)
Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. (Liber Psalmorum 123, 1)
Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. (Liber Psalmorum 135, 16)