Found 69 Results for: Oculus
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? (Epistula I ad Corinthios 12, 17)
Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 7)