Found 33 Results for: Orbem
Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; (Liber Ieremiae 51, 15)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est; (Liber Baruch 6, 61)
Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)
Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)
eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis”. (Actus Apostolorum 17, 31)
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)
Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)