Found 44 Results for: Praecipio

  • in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi. (Liber Deuteronomii 12, 14)

  • Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas. (Liber Deuteronomii 13, 1)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 19)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua. (Liber Deuteronomii 15, 11)

  • Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. (Liber Deuteronomii 15, 15)

  • Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas. (Liber Deuteronomii 19, 7)

  • — si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, (Liber Deuteronomii 19, 9)

  • Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 18)

  • Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 22)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina