Found 634 Results for: Quis
Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (Epistula II ad Corinthios 11, 29)
Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! (Epistula ad Galatas 1, 9)
O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; (Epistula ad Galatas 6, 3)
non ex operibus, ut ne quis glorietur. (Epistula ad Ephesios 2, 9)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)