Found 1043 Results for: Quoniam

  • “Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)

  • Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum”. (Liber Iudith 6, 9)

  • Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poterant effugere de medio eorum. (Liber Iudith 7, 19)

  • et cisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquam unam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere. (Liber Iudith 7, 21)

  • “Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae. (Liber Iudith 7, 24)

  • Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)

  • Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: “Audite me, principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis. (Liber Iudith 8, 11)

  • Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum, (Liber Iudith 8, 14)

  • quoniam, si noluerit in his quinque diebus adiuvare nos, ipse habet potestatem, in quibus diebus velit, protegere aut disperdere nos ante faciem inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 8, 15)

  • Vos autem nolite praepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur. (Liber Iudith 8, 16)

  • Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna die neque tribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis, qui adorent deos manufactos, sicut factum est in primis diebus, (Liber Iudith 8, 18)

  • Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudaea, et praedabuntur sancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum ex sanguine nostro (Liber Iudith 8, 21)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina