Found 50 Results for: Sabbatum

  • Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum”. (Liber Leviticus 23, 32)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)

  • septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)

  • Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, (Liber Leviticus 25, 6)

  • Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • Qui ait illi: “Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum”. Quae respondit: “Vale”. (Liber II Regum 4, 23)

  • Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni. (Liber II Paralipomenon 36, 21)

  • Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum!”. (Liber Nehemiae 13, 18)

  • Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)

  • et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina