Found 864 Results for: Saul et populus

  • quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. (Liber Numeri 3, 22)

  • Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)

  • Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11, 8)

  • Et ait Moyses: “Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". (Liber Numeri 11, 21)

  • At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”. (Liber Numeri 11, 29)

  • Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)

  • Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)

  • Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 12, 16)

  • Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; (Liber Numeri 13, 32)

  • et dixit Dominus ad Moysen: “Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)

  • Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina