Found 67 Results for: Scientiam

  • Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat. (Liber Ecclesiasticus 1, 24)

  • et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 4, 21)

  • et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Dominum. (Liber Ecclesiasticus 25, 13)

  • ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 40, 5)

  • Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina