Found 194 Results for: Sermo
Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. (Evangelium secundum Lucam 7, 17)
Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 60)
Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 36)
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, (Evangelium secundum Ioannem 10, 35)
ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, (Evangelium secundum Ioannem 12, 48)
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris. (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)
ut impleretur sermo, quem dixit: “Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)