Found 194 Results for: Sermo
Et dixit Saul ad puerum suum: “Optimus sermo tuus; veni, eamus”. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”. (Liber I Samuelis 18, 8)
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)
Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi”. (Liber II Samuelis 15, 28)
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. (Liber II Samuelis 17, 4)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)
Rursumque illa: “Sermo, inquit, dicebatur in vetere proverbio: “Interrogent in Abel, et sic perficient rem”. (Liber II Samuelis 20, 18)
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. (Liber II Samuelis 24, 4)
Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)
Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. (Liber I Regum 1, 7)