Found 134 Results for: Sermones
Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 9)
Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)
Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)
Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, (Liber Isaiae 58, 13)
Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. (Liber Isaiae 66, 2)
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)