Found 40 Results for: Sors

  • Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; (Liber Psalmorum 81, 16)

  • Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est? (Liber Sapientiae 5, 5)

  • Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)

  • In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)

  • In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? (Liber Isaiae 57, 6)

  • Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina