Found 50 Results for: Spes

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius, (Liber Sapientiae 15, 10)

  • Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)

  • In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)

  • Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)

  • Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)

  • Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?””. (Liber Isaiae 20, 6)

  • Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. (Liber Ieremiae 31, 17)

  • VAU. Et dixi: “Periit splendor meus et spes mea a Domino”. (Lamentationes 3, 18)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina