Found 426 Results for: Spiritus Sanctus

  • Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius. (Liber Numeri 6, 5)

  • Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. (Liber Numeri 6, 8)

  • Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt. (Liber Numeri 11, 25)

  • Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, (Liber Numeri 11, 26)

  • et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi!”. (Liber Numeri 16, 7)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, (Liber Numeri 27, 18)

  • quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)

  • Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)

  • Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)

  • Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)

  • Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. (Liber Numeri 29, 7)

  • Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina