Found 49 Results for: Superbia

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum; (Liber Ecclesiasticus 16, 9)

  • Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)

  • si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)

  • Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 8)

  • Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)

  • et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius. (Liber Isaiae 25, 11)

  • Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)

  • Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 16)

  • Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)

  • Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius”. (Liber Ieremiae 50, 32)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina