Found 79 Results for: Timore

  • Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur; (Liber Sapientiae 17, 6)

  • Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)

  • aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)

  • Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)

  • Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)

  • Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium. (Liber Ecclesiasticus 40, 27)

  • Similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis signa acceleravit. (Liber Ecclesiasticus 45, 2)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina