Found 9 Results for: Topheth
Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. (Liber II Regum 23, 10)
Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. (Liber Ieremiae 7, 31)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)
et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)
Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth; (Liber Ieremiae 19, 12)
et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”. (Liber Ieremiae 19, 13)
Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)