Found 115 Results for: Tota

  • Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. (Liber Psalmorum 140, 3)

  • Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius. (Liber I Maccabaeorum 5, 50)

  • Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)

  • tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. (Liber Proverbiorum 21, 26)

  • Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, (Liber Proverbiorum 23, 17)

  • Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. (Canticum Canticorum 4, 7)

  • per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)

  • In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica. (Liber Ecclesiasticus 7, 31)

  • Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. (Liber Ecclesiasticus 7, 33)

  • Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam? (Liber Isaiae 28, 24)

  • Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? (Liber Isaiae 51, 13)

  • Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina