Found 24 Results for: Ventre
Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit. (Liber Ecclesiasticus 40, 32)
Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare. (Liber Ecclesiasticus 49, 9)
Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)
Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)
Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)
et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2, 3)
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)