Found 523 Results for: Vero
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)
At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim (Liber Genesis 10, 13)
At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. (Liber Genesis 10, 24)
Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor. (Liber Genesis 11, 22)
Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. (Liber Genesis 12, 16)
Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi (Liber Genesis 14, 18)
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. (Liber Genesis 17, 21)
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)
Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt. (Liber Genesis 18, 8)