Found 50 Results for: Virga

  • A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus. (Liber Isaiae 30, 31)

  • Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. (Liber Ieremiae 48, 17)

  • ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 1 (Lamentationes 3, 1)

  • violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis. (Prophetia Ezechielis 7, 11)

  • Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni”. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel. (Prophetia Michaeae 4, 14)

  • Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. (Prophetia Michaeae 7, 14)

  • Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? (Epistula I ad Corinthios 4, 21)

  • ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur, (Apocalypsis Ioannis 2, 27)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina