Found 1188 Results for: Vis
Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 8)
Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. (Liber Genesis 33, 1)
Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Quam cum agnovisset pater, ait: “Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph”. (Liber Genesis 37, 33)
Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)
ait Iudas: “Quid vis tibi pro arrabone dari?”. Respondit: “Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes”. Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit (Liber Genesis 38, 18)
Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: “Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum; (Liber Genesis 40, 16)
Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum, (Liber Genesis 41, 10)
Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: “Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei”. (Liber Genesis 41, 51)
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?”. Qui responderunt: “De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria”. (Liber Genesis 42, 7)