Found 794 Results for: Wallensis Ierusalem

  • Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari”. (Actus Apostolorum 23, 11)

  • cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, (Actus Apostolorum 24, 11)

  • postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via. (Actus Apostolorum 25, 3)

  • in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis; (Epistula ad Romanos 15, 25)

  • probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)

  • ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)

  • Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)

  • Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)

  • Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina