Found 73 Results for: acuta gladius

  • Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)

  • Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “Quis enim audit?”. (Liber Psalmorum 59, 8)

  • Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)

  • novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)

  • Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)

  • Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. (Liber Ecclesiasticus 21, 4)

  • quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 1, 20)

  • et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. (Liber Isaiae 31, 8)

  • Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)

  • Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. (Liber Isaiae 41, 2)

  • Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina