Found 258 Results for: alienum ignis

  • Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; (Apocalypsis Ioannis 19, 12)

  • Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)

  • et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 10)

  • Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 14)

  • Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 15)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina