Found 82 Results for: alius

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)

  • Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 18)

  • Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)

  • seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. (Liber Iob 31, 8)

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti. (Liber Sapientiae 12, 13)

  • Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. (Liber Sapientiae 14, 1)

  • neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat. (Liber Sapientiae 14, 24)

  • et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat. (Liber Sapientiae 18, 18)

  • Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos; (Liber Sapientiae 19, 15)

  • Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 4)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina