Found 30 Results for: amorem veram amicitiam
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)
Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)
Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. (Epistula I Petri 5, 12)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)