Found 129 Results for: amplius

  • Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)

  • Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)

  • Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)

  • Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 1)

  • Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)

  • Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)

  • Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius”. (Epistula ad Hebraeos 10, 17)

  • Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina