Found 309 Results for: anima
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Ait autem illi: “Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Marcum 8, 37)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
et ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate”. (Evangelium secundum Marcum 14, 34)
Et ait Maria: “Magnificat anima mea Dominum, (Evangelium secundum Lucam 1, 46)
Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. (Evangelium secundum Lucam 12, 23)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”. (Actus Apostolorum 3, 23)