Found 1042 Results for: bellum David
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)
ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. (Liber I Samuelis 17, 15)
Dixit autem Isai ad David filium suum: “Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. (Liber I Samuelis 17, 17)
Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. (Liber I Samuelis 17, 20)
Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. (Liber I Samuelis 17, 26)
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti”. (Liber I Samuelis 17, 28)
Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”. (Liber I Samuelis 17, 29)
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)