Found 14 Results for: benedictione

  • Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”. (Liber Genesis 27, 12)

  • Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)

  • De Nephthali dixit: “Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit”. (Liber Deuteronomii 33, 23)

  • dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum”. (Liber II Samuelis 7, 29)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)

  • et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. (Liber Thobis 11, 17)

  • Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. (Liber Psalmorum 37, 26)

  • Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet. (Liber Proverbiorum 10, 7)

  • Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur. (Liber Proverbiorum 11, 11)

  • Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. (Liber Proverbiorum 20, 21)

  • in benedictione Dei et ipse praecessi et, quasi qui vindemiat, replevi torcular. (Liber Ecclesiasticus 33, 17)

  • dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina