Found 61 Results for: bonus
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
Dixit autem ei Iesus: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (Evangelium secundum Lucam 23, 50)
Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “Bonus est!”; alii autem dicebant: “Non, sed seducit turbam!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)
Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)