Found 70 Results for: carnes

  • Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)

  • Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39, 17)

  • Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes; (Prophetia Ezechielis 39, 18)

  • (43a) et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; (42b) super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, (43b) super mensas autem carnes oblationis. (Prophetia Ezechielis 40, 43)

  • Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”. (Prophetia Danielis 7, 5)

  • Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)

  • quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet. (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)

  • Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; (Apocalypsis Ioannis 17, 16)

  • ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 18)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina