Found 872 Results for: contra Iudaeos
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “Transeamus contra”. (Evangelium secundum Marcum 4, 35)
et ait illis: “Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. (Evangelium secundum Lucam 8, 26)
dicens: “Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)