Found 138 Results for: desertum cibum

  • Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Ieremiae 7, 33)

  • Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)

  • Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore, (Liber Ieremiae 33, 10)

  • Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas”. (Liber Ieremiae 49, 13)

  • Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; (Liber Ieremiae 51, 36)

  • COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)

  • Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis; (Prophetia Ezechielis 5, 14)

  • Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)

  • Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)

  • Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina