Found 191 Results for: divitiae sapientia
Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 11)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)
Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)
Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)
Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)
Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)
Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)