Found 2107 Results for: duodecim exploratores promiserat terra Moses et Iosue Chanaan et exploratores et Caleb filiorum Israhel desertum Hebrew
Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. (Apocalypsis Ioannis 21, 1)
et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel. (Apocalypsis Ioannis 21, 12)
et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 14)
Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)
In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)