Found 1062 Results for: ecce

  • Dixit autem Dominus ad Iosue: “Ne timeas neque formides; tol le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. (Liber Iosue 8, 1)

  • Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”. (Liber Iosue 8, 8)

  • Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos”. (Liber Iosue 22, 28)

  • Dixitque Dominus: “Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius”. (Liber Iudicum 1, 2)

  • Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)

  • Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)

  • et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “Ecce de montibus multitudo descendit”. Cui ille respondit: “Umbras montium vides quasi homines”. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. (Liber Iudicum 9, 53)

  • Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te”. (Liber Iudicum 12, 1)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina