Found 22 Results for: eduxisti

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! (Liber Iob 10, 18)

  • Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. (Liber Psalmorum 30, 4)

  • Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. (Liber Psalmorum 66, 12)

  • Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. (Liber Ieremiae 32, 21)

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)

  • Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus, (Prophetia Danielis 9, 15)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina